monumenta.ch > Lucanus > sectio 170 > sectio 610 > sectio 439 > sectio 370 > sectio 450 > sectio 405 > sectio 117 > sectio > sectio 128 > bnf6797.162 > sectio 442 > sectio 106 > bnf13045.16 > sectio 15 > sectio 333 > bavPal.lat.1684.17 > sectio 436 > bnf10315.21 > sectio 39 > sectio 665 > sectio 245 > sectio 74 > bbb45.10v > sectio 614 > sectio 424 > 27
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, XXVI. Quod sicut cerebrum et intestina dum humoribus redundant purgatione indigent, ita etiam aer et terra tempore autumni, ille per fila longa et coagulata, haec per spumam sordidam quibusdam locis purgari videantur, et quod eodem modo caro veneria exsudatione exsiccari, anima poenitentiae labore expiari comprobetur. <<<     >>> XXVIII. Quod sicut nigredo cerebri calore et humore coagulata flegma vel livorem corpori hominis diffundit, sic et niger ignis, qui in secundo circulo est, tempestales et fulgura mundo inducat, et in hunc etiam modum anima elatione et caro concupiscentiis corrupta, diversa ad invicem altera alteri resistendo certamina habeant.

XXVII. Quia vas cerebri superioris ignis solem accendentis vicem teneat, et humor aquosi aeris eiusdem solis et calori temperamentum, et cursui terminum ne subiecta concremet praebeat, et quomodo secundum haec anima sub potestate Dei et iudicio posita, et rationalitate sibi indita discrete et se et corpus suum in omnibus regere debeat. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Vas itaque cerebri, quod cum fronte ad oculos extenditur, superiorem ignem notat, sub quo sol ardet, cuius ignis cum leni humiditate aquosi aeris permistus est, idemque humor punctum est solis, per quod ille terminum loci sui transire non potest; et humor iste per puritatem aetheris ad solem ascendens ardorem illius mitigat, ne ea quae in terra sunt nimio fervore suo consumat.
2 Sic et anima scientiam et rationalitatem cum manifesta verecundia et salubri circumspectione in se habens, potentiam Dei ostendit, sub qua fortitudo hlw17.234 v illa est quae felicia suspiria mentibus fidelium hominum immittit; eademque suspiria iudicium fortitudinis Dei retinent, ne in multa severitate se demonstret, atque per veram poenitentiam eiusdem fortitudinis examinationem ita deliniunt, ut peccata hominis quando ille poenitet oblivioni tradat.
3 Sed et quemadmodum ventus ignem ardere facit, ita et rationalitas animam hominis movet et illuminat.
4 Rationalitas enim in anima est quasi ventus, et quasi lumen in igne; et anima spiraculum est a Deo in homine missum, quod indeficiens et rationale est, et sicut ignis sine ardore ignis non esset, ita et anima sine rationalitate intelligibilis non esset, cum caetera creatura irrationalis velut ventus pertranseat, quia flammans ignis non est.
5 Nam rationalitas animam cum scientia ubique ducit, mille modis ea considerando: et cognoscendo quae homo facit, unde etiam cum ipsa anima bonum in scientia sua intelligit, in gaudio sicut sol ardet, et coelestis est.
6 Sed tamen in hoc ardore coelestium anima semper manere non potest, quoniam caro hominis deficeret, et ideo anima refrigerium in aliqua re corpori infert, quemadmodum Filius meus in mundo corporaliter manens modo oravit; modo laboravit, et deinde corpus suum recreavit, et hoc absque peccato fecit, quia sine peccato conceptus fuit.
7 Quemadmodum etiam punctum solem retinet, ne metam suam transeat, sic et anima corpori consentiendo illud temperat, ne deficiat; et hoc in magna puritate facit, quatenus corpus hominis pravis operibus non derideatur, et ne etiam pro nimia coelesti intentione exterminetur, velut humiditas solem temperat ne consumatur.
8 Anima itaque discretionem in omnibus amat, et ideo quoties corpus hominis absque discretione aut comedit, aut bibit, aut aliud quid tale indiscrete fecerit, vires animae scinduntur, quoniam omnia cum discretione agenda sunt, quia homo in coelestibus semper esse non potest.
9 Et ut per nimietatem aestus solis terra scinditur, et per incongruentem pluviam germen utiliter non exsurgit, sed per rectam coniunctionem caloris et humoris terra quaeque utilia germinat, ita etiam et per iustam temperantiam omnia opera coelestium et terrestrium discrete et bene ordinantur et perficiuntur.
10 Hanc autem discretionem illi cum quibus coelum illuminatum est dilexerunt, et adhuc diligunt; sed diabolus eam habere noluit, nec habere vult, quoniam vel in nimiam altitudinem, vel in nimiam profunditatem tendit, unde cadens non resurget.


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik